Het carmen saeculare (Latijn voor "eeuwfeestgedicht") is een uit saffische strofen opgebouwde hymne (carmen) die in 17 v.Chr. door de Romeinse dichter Horatius werd geschreven. Hij deed dat in opdracht van keizer Augustus, die met de hymne de Ludi saeculares (eeuwfeestspelen) luister wilde bijzetten. Om hem officieel als grootste levende Romeinse dichter te erkennen kreeg Horatius tijdens deze spelen de eretitel poeta laureatus, die sinds de dood van Vergilius in 19 v.Chr. vacant was.
Tekst Phoebe silvarumque potens Diana, lucidum caeli decus, o colendi semper et culti, date quae precamur tempore sacro,
quo Sibyllini monuere versus virgines lectas puerosque castos dis, quibus septem placuere colles, dicere carmen.
alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius.
rite maturos aperire partus lenis, Ilithyia, tuere matres, sive tu Lucina probas vocari seu Genitalis:
diva, producas subolem patrumque prosperes decreta super iugandis feminis prolisque novae feraci lege marita,
certus undenos deciens per annos orbis ut cantus referatque ludos ter die claro totiensque grata nocte frequentis.
vosque, veraces cecinisse Parcae, quod semel dictum est stabilisque rerum terminus servet, bona iam peractis iungite fata.
fertilis frugum pecorisque tellus spicea donet Cererem corona; nutriant fetus et aquae salubres et Iovis aurae.
condito mitis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo; siderum regina bicornis, audi, Luna, puellas.
Roma si vestrum est opus Iliaeque litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare Lares et urbem sospite cursu,
cui per ardentem sine fraude Troiam castus Aeneas patriae superstes liberum munivit iter, daturus plura relictis:
di, probos mores docili iuventae, di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque et decus omne.
quaeque vos bubus veneratur albis clarus Anchisae Venerisque sanguis inpetret, bellante prior, iacentem lenis in hostem.
iam mari terraque manus potentis Medus Albanasque timet securis, iam Scythae responsa petunt, superbi nuper, et Indi.
iam Fides et Pax et Honor Pudorque priscus et neglecta redire Virtus audet adparetque beata pleno Copia cornu.
augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, qui salutari levat arte fessos corporis artus,
si Palatinas videt aequos aras remque Romanam Latiumque felix alterum in lustrum meliusque semper prorogat aevom,
quaeque Aventinum tenet Algidumque, quindecim Diana preces virorum curat et votis puerorum amicas adplicat auris:
haec Iovem sentire deosque cunctos spem bonam certamque domum reporto doctus et Phoebi chorus et Dianae dicere laudes.
Externe link Vertaling in het Engels
Categorie:Werk van Horatius